Latin
4.136 to 4.143
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.136-143
Not analysed yet
Sed haec amplius commendabat humilitas, quae tam clara quam rara est. novum est enim sub amore principis custodire modestiam, quia gaudia semper animos inquietant: modus enim raro laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus invenitur. Verum inter haec stupenda meritorum originis quoque simili claritate resplendet, ut haereas, qua parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat. habent ergo singulatim distributa praeconium, iuncta miraculum. quapropter, patres conscripti, assurgat primaevis introeuntibus cana Libertas . nihil de genio vestro subtrahitur, quando venientium novitas honorabiliter invitatur . parentes publici de clementia nominati, duplex vos ratio benignitatis invitet: incipiens mereatur gratiam, provectus favorem. V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX. a. 508/511 Nullum decet nostras gravanter suscipere iussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere devotorum. in Gallicana igitur regione victualium cognovimus caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore pretio largius distrahantur. sic evenit ut et venditoribus satisfiat et illis provisio nostra subveniat. Atque ideo devotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniae, Lucaniae sive Tusciae fideiussoribus idoneis se debere cominittere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem venditoremque convenerit. Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere. nam cum ambitioni suae serviat, prope modum donare videtur, qui vendit rogatus. ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre ieiunis. VI. SYMMACHO V̅‧I̅‧ PATRICIO THEODERICUS REX. a. 507/511 Rationales petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostrain sicut arma protegunt, aequitas inviolata custodiat? spectabilis itaque Valerianus in Syracusana civitate consistens reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa liberos suos ad Romanam civitatem deduxit.