# Variarum Libri XII 4.159-166

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.159 to 4.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.159

XI. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. a. 509/510 Spes est certa remedii vota supplicum ad prudentis remisisse iudicium, ut per ordinationis beneficium confusionis abrogetur incertum. proinde magnitudo tua, cuius ordinationi videtur subiacere provincia, inter possessores Volienses atque curiales causam diligenti examinatione discutiat, quatenus inter eos sopiatur querela a vobis patefacta iustitia. non enim decet post audientiam vestram negotium trahi, a quo post alios iudices debuisset audiri. XII. MARABADO V̅‧T̅‧ COMITI ET GEMELLO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. a. 508/511 Propositi nostri est, ut provincias nobis deo auxiliante subiectas, sicut armis defendimus, ita legibus ordinemus, quia semper auget principes observata iustitia et quantum probabili institutione vivitur, tantum summis adhuc provectibus aggregatur. Arcotamia itaque illustris femina flebiliter ingemiscens nepotis sui calamitatem tali conquestione deploravit, dum semper aviae cura tenerior est suorum, asserens Aetheriam nurum suam, mariti postposita dilectione, cuidam se Liberio iugali foedere sociasse et cum ornatior cupit novis thalamis apparere, studuerit prioris viri facultates evertere, allegans ditatam filiorum spoliis, quibus magis decuit congregari. Ideoque nos, qui desideria supplicantum consuevimus remitiere ad statuta divalium sanctionum, ut nec insinuationem supplicum renuamus nec adversarii negotium credula facilitate damnemus, sublimitatis vestrae iudicio hanc causam legibus committimus audiendam, ut omni incivilitate summota mediis sacrosanctis evangeliis cum tribus honoratis, quos partium consensus elegerit, qui legum possint habere notitiam, quicquid prisci iuris forma constituit inter eos, considerata disciplina nostri temporis, proferatis, quia non decet per vim eos aliquid agere, qui ad nostra meruerunt regimina pervenire. XIII. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. a. 509/510 Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus aperiatur et desudantium querela iusta compensatione claudatur. atque ideo providentiam nostram, quae omnes rei publicae partes sub caelesti favore circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colosseo illustri viro pro laboribus et meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato iuxta consuetudinem veterem victualia praebeantur, quatenus, dum memorato viro necessaria fuerint praeparata, locus iniustis praesumptionibus abrogetur.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
