# Variarum Libri XII 4.167-173

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.167 to 4.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.167

Disciplinam siquidem non potest servare ieiunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus. habeat quod emat, ne cogatur cogitare quod auferat. necessitas moderata non diligit, nec potest imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi. XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. a. 507/511 Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegravare, ut qui potest exigi non mereatur audiri. sua quemque damna respiciant et is solvat tributum, qui possessionis noscitur habere compendium. atque ideo praesenti tibi auctoritate delegamus , ut Gothi per Picenum sive Tuscias utrasque residentes te imminente cogantur exsolvere debitas functiones. In ipsis enim initiis comprimendus excessus est, ne foeda imitatio quasi turpis scabies paulatim reliquos comprehendat. si quis ergo iussa nostra agresti spiritu resupinatus abiecerit, casas eius appositis titulis fisci nostri viribus vindicabis, ut qui iuste noluit parva solvere, rationabiliter videatur maxima perdidisse. qui enim debent ad fiscum celerius esse devoti, nisi qui capiunt commoda donativi, quando amplius de nostra humanitate recipiunt quani stipendii iure praestetur? nam si liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius voluntaria tributa solvimus, qui fortunas omnium sublevamus. XV. BENENATO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. a. 507/511 Illustris et magnifici viri comitis patrimonii suggestione comperimus dromonarios viginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. unde providentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines. qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos robustissimos quaesisse cognoscas.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
