Latin
4.174 to 4.181
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.174-181
Not analysed yet
XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REXa. 509/511 Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspcctat, viruni illustrem comitem Arigernum civem paene vestrum dudum ad Gallias aestimavimus dirigendum, ut eins maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. novitatem quippe sollicitam prudentes convenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit vitae formatus ordo, sic currat instituta devotio. his rebus ad nostra vota compositis et gloriam civilitatis retulit et quod inter vos didicit diligenter ostendens et bellorum insignia reportavit. Quem desideratum, sicut putamus, coetui vestro reddidimus, ut qui vobis longa aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter disciplinae se praefati viri Romanus ordo restituat et quod quietis amore praccipitur ,devotis animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia et quod optamus maxime, locum nequeat invenire vindicta. Si qua etiam per eius absentiam culpa provenit, inter vos iustitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati vestrae convenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. pareatur ergo, patres conscripti, viro multis temporibus iam probate, cui necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub vestra omnium laude tractavit et in tanta frequentia nullius repperit adversa iudicia. XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX. a 508/511 Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod commendatur probabili iussione. cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet pervasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui, quia versari nolumus in ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa . Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, civilitate quoque reddaris eximius. sic et arma tua deo iuvante corroboras, si iustitiam mediocribus servare contendas. improbis enim non potuisse resistere non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. ignavus forte audacibus iubere nihil possit: nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant.