# Variarum Libri XII 4.191-198

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.191 to 4.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.191

Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente versetur, praesenti auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam pervasori, qui et veterum dona et ecclesiae probatur violasse compendia. XXI. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX.. a 508/511 Quamvis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibus definita susceperis. proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera iussionis. Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxime tamen utilis est in necessitate custodia. parebis ergo commonitus, ut sic possis cum provincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris , quicquid sollicitus de pravo studio habere contempseris. XXII. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. a 510/511 Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit veniae locum, qui reverendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticescat poenale murmur animarum. versari non licet in magicis artibus temporibus Christianis. Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas. Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus , ut quinque senatoribus, id est magnificis et patriciis viris Symmacho Decio Volusiano atque Caeliano nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
