Latin
4.243 to 4.248
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.243-248
Not analysed yet
Atque ideo moderata iussione decernimus, ut ad illum locum, in quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione convenias: et si aurum, ut dicitur, vel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico fideliter vindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia nolumus lucra quaeri, quae per funesta possunt scelera reperiri. aedificia tegant cineres, columnae vel marmora ornent sepulcra: talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt. Aurum enim sepulcris iuste detrahitur, ubi dominus non habetur: immo culpae genus est inutiliter abditis relinquere mortuorum ,unde se vita potest sustentare viventium. non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse. primi enim dicuntur aurum Aeacus, argentum Indus rex Scythiae repperisse et humano usui summa laude tradidisse. quod nos in contrarium neglegere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita inventa cum vituperatione videantur esse neglecta. XXXV. ACTORIBUS ALBINI V̅ ·I̅ ·THEODERICUS REX. a 507/511 Consulto provida decrevit antiquitas minores contractus liberos non habere, ut et insidiantium laquei frustrarentur et lapsis aetas lubrica subveniret. obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi studium, si fraus subrepticium lucraretur effectum. Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum vestrum in annis minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse dispendia, dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit, et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subvenire, allegantes, ut quod iura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur. Atque ideo, si petitio vestra a veritate non deviat et intra annorum spatia deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod iure contra referatur, patronum vestrum sollemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia secundum iustitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere volumus, ut eorum adversarios per iniustitiam non gravemus.