Latin
4.301 to 4.309
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.301-309
Not analysed yet
Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur de adversitate prosperitas et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut provocati bonis actibus devotioni tuae maiora committere debeamus. XLVIII. EUSEBIO V̅ ·T̅ ·THEODERICUS REX. a 507/511 Post tumultuosae urbis sollicitudines taediosas et observationum molestias ingravantes magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere. Et quia vere illa securitas est, quae nostris iussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum, octo mensium indutias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex urbe divino favore contigerit. quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium et digna tuis moribus conversatione reddendus. XLVIIII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ET CAPILLATIS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS SISCIA VEL SAVIA CO̅N̅S̅I̅S̅T̅ENTIBUS THEODERICUS REX. a. 507/511 Districtio semper subtrahi non debet regiae iussionis, ut et audaces metus comprimat et laceratos spes futura refoveat. plerumque enim denuntiata comminatio plus efficit quam poena componit. et ideo deo auspice Fridibadum locis vestris praeesse censuimus, qui abactores animalium legitima severitate coerceat, homicidia resecet, furta condemnet quietosque vos ab sceleratis ausibus reddat, quos nunc praesumptio iniqua dilacerat. vivite compositi, vivite bonis moribus instituti, nullum natio, nullum promeritus honor excuset. necesse est vindictae subiaceat qui pravis moribus obsecundat . L. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. a 507/511 Campani Vesuvii montis hostilitate vastati clementiae nostrae supplices lacrimas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati subleventur onere tributariae functionis. quod fieri debere nostra merito pietas adquiescit. Sed quia nobis dubia est uniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem vestram ad Nolanum sive Neapolitanum territorium probatae fidei virum praecipimus destinare, ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur, ut agris ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laboravit utilitas, sublevetur: quatenus mensurate conferatur quantitas beneficii, dum modus integer cognoscitur laesionis.