# Variarum Libri XII 4.315-321

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.315 to 4.321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.315

LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. a 507/511 Cum privatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia fecisse videaris, dignum est, ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in suis miraculis continere noscaris, fundator egregius fabricarum earumque comptor eximius, quia utrumque de prudentia venit, et apte disponere et extantia competenter ornare. Notum est enim, quanta laude in suburbanis suis Romam traxeris, ut, quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat: antiquorum diligentissimus imitator, modernorum nobilissimus institutor. mores tuos fabricae loquuntur, quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus ornatissimus invenitur. Et ideo theatri fabricam magna se mole solventem consilio vestro credimus esse roborandam, ut quod ab auctoribus vestris in, ornatum patriae constat esse concessum, non videatur sub melioribus posteris imminutum. quid non solvas, senectus, quae tam robusta quassasti ? montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: quando et moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam et ipsa quoque naturalis esse crederetur. Haec potuissemus forte neglegere, si nos contigisset talia non videre: caveas illas saxis pendentibus apsidatas ita iuncturis absconditis in formas pulcherrimas convenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes quam aliquid fabricatum esse iudicares. fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculum , qui mundi videbantur obtinere dominatum. Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere, cur antiquitas rudis legatur haec moenia condidisse. cum agri cultores feriatis diebus sacra diversis numinibus per lucos vicosque celebrarent, Athenienses primum agreste principium in urbanum spectaculum collegerunt, theatrum Graeco vocabulo visorium nominantes, quod eminus astantibus turba conveniens sine aliquo impedimento videatur. Frons autem theatri scaena dicitur ab umbra luci densissima , ubi a pastoribus inchoante verno diversis sonis carmina cantabantur. ibi actus musicus et prudentissimi saeculi dicta floruerunt. sed paulatim factum est, ut honestissimae disciplinae improborum consortia fugientes verecunda se exinde consideratione subtraherent.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
