Latin
5.1.1 to 5.1.5
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.1.1-5
Not analysed yet
LIBER QUINTUS I. REGI VVARNORUM THEODERICUS REX. [1] Cum piceis timbribus et pueros gentili candore relucentes, spathas nobis etiam arma desecantes vestra fraternitas destinavit, ferro magis quam auri pretio ditiores. splendet illic claritas expolita ut intuentium facies fideli puritate restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut non limis compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae. harum media pulchris alveis excavata quibusdam videntur crispari posse vermiculis: ubi tanta varietatis umbra conludit, ut intextum magis credas variis coloribus lucidum metallum. [2] Hoc vestra cotis diligenter emundat, hoc vester splendidissimus pulvis ita industriose detergit, ut speculum quoddam virorum faciat ferream lucem, qui ideo patriae vestrae natura largiente concessus est, ut huius rei opinionem vobis faceret singularem: enses, qui pulchritudine sui putentur esse Vulcani, qui tanta elegantia fabrilia visus est excolere, ut quod eius manibus formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse divinum. [3] Proinde per illum et illum legatos vestros solventes debitae salutationis affectum arma vestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia transmiserunt: vicissitudinem muneris pro expensarum vestrarum consideratione tribuentes, quae tantum vobis reddantur accepta, quantum nobis vestra fuere gratissima. praestent divina concordiam, ut haec inter nos grata mente facientes gentium nostrarum velle iungamus et invicem solliciti mutuis possimus utilitatibus obligari. II. HESTIS THEODERICUS REX. [1] Illo et illo legatis vestris venientibus grande vos studium notitiae nostrae habuisse cognovimus, ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente iungamini: suavis nobis admodum et grata petitio, ut ad vos perveniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. amate iam cognitum, quem requisistis ambienter ignotum. nam inter tot gentes viam praesumere non est aliquid facile concupisse. [2] Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes indicamus sucina, quae a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta. quae ad vos Oceani unda descendens hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat: sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. haec quodam Cornelio describente legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris suco defluens, unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere. [3] Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purata vestris litoribus tradatur exposita. quod ideo iudicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos habere. proinde requirite nos saepius per vias, quas amor vester aperuit, quia semper prodest divitum regum adquisita concordia, qui, dum parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. aliqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos, quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus.