# Variarum Libri XII 5.1.18-23

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.1.18 to 5.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.18

VIIII. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODERICUS REX. [1] Necessitas publica multorum debet devotione compleri, quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis. in Tridentina igitur regione civitatem construi nostra praecepit auctoritas. [2] Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis qui vicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur. X. VERANI SAIONI THEODERICUS REX. [1] Cum deo iuvante pro defensione generali felicissimus producatur exercitus, providendum est, ne aut ipsi penuria inconsulta fatigentur aut (quod dici nefas est) vastationem nostrae videantur provinciae sustinere. primus enim prosperitatis gradus est suis non esse damnosum, ut, pro quorum compendio laboramus, eorum non videamur afflixisse fortunas. [2] Et ideo devotioni tuae praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad Gallias custodiae causa properare, per Venetiam atque Liguriam sub omni facias moderatione transire. quibus ne aliqua excedendi praeberetur occasio, per unamquamque condamam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit, ut illis cum provincialibus nostris non rapiendi votum, sed commercii sit facultas. [3] Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit, ut, si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur aut animalia attrita languescunt, te custode atque mediante cum possessoribus sine aliqua oppressione mutentur, ut, qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamvis parvis sanis animalibus adquiescant, quia incerta est vita eorum, qui nimia fatigatione lassantur. ita fit, ut nec illis desit subvectio necessaria et nullus se laesum tali permutatione cognoscat. XI. GEPIDIS AD GALLIAS DESTINATIS THEODERICUS REX. [1] Fuerat quidem dispositionis nostrae, ut vobis iter agentibus annonas iuberemus expendi: sed ne species ipsae aut corruptae aut difficile praeberentur, in auro vobis tres solidos per condamam elegimus destinare, ut et mansiones vobis, prout herbarum copia suppetit, possitis eligere et quod vobis est aptum magis, emere debeatis. nam et possessorem haec res occurrere facit, si vos necessaria comparare cognoscit. movete feliciter, ite moderati. tale sit iter vestrum, quale decet esse qui laborant pro salute cunctorum.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
