Latin
5.1.24 to 5.1.29
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.1.24-29
Not analysed yet
XII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX. [1] Si iustitiam colere universos et amare praecipimus, quanto magis eos qui nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae possint fulgorem consanguinitatis ostendere. haec est enim indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata: quia pulchrum est commodum famae foeda neglexisse lucra pecuniae. [2] Argolici itaque viri illustris et Amandiani viri clarissimi heredes supplici nobis aditione conquesti sunt Pallentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat, ut casae Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus vestris nullis causis extantibus indecenter invasam et inde crevisse culpandae surreptionis vitium, unde dari debuit gloriosae moderationis exemplum. [3] Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, magnitudo vestra quae sunt ablata restituat: et, si quid vobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam iure personam modis omnibus destinate, ut civiliter plantata causatio finem de legibus sortiatur. ibi enim quicquid geritur, invidiae tuae potius applicatur et maiora detrimenta famae suscipis, dum talia non vitare contendis: hic autem confligunt causae viribus suis et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando iustitia teste superatur. XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX. [1] Studium vestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos agnovistis bene meritis multa praestare. nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicemur, cum tamen pro vobis omnia iubeamus. atque ideo praesenti iussione vos credidimus ammonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis, quatenus nec illi neglegantur adverso voto nec provinciales perniciosa debeat gravare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si cuncta fuerit vastare permissus. ignorat modum servare praesumptio nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi. quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere molestiam. XIIII. SEVERINO V. I. THEODERICUS REX. [1] Iustitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut ad cunctos possit quietis suavitas pervenire. nam quemadmodum aequabilitas agitur, si vires mediocrium consurgere non sinantur? provincialium itaque nostrorum saepius querela comperimus possessores idoneos Saviae non solum casarum suarum tributariam functionem in tenuem relisisse fortunam, verum etiam scelerato commercio aliquid exinde suis applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit privata. [2] Hoc quidem per plurimos desideravimus corrigi, sed hactenus in tuam laudem videtur potuisse differri, quatenus fides haberetur acceptior, quando post multos neglegentes studium vestrum efficacissime comprobatis. atque ideo prudentia, qua notus es, universum possessorem considerata iustitia te iubemus inspicere et aequalitatem tributi hac ratione moderari, ut quae sub aliis facta est omni redemptione cassata pro pessessionum atque hominum qualitate assis publicus imponatur. sic enim et iustitia perficitur et vires nostrorum provincialium sublevantur. [3] Eos autem, quos sine iussione nostra censum imposuisse constiterit et pro libito suo quorundam onera in alios proiecerunt, legum severitas insequatur, ut omnia illis detrimenta sarciant, quibus incompetenter damna fecerunt. illud quoque praecipimus inquirendum, ut inter defensores, curiales et possessores illatorum ratio vestigetur et quicquid ab octava indictione nuper exempta super tributarium solidum se possessor probaverit intulisse nec nostro aerario constat illatum aut in expensis necessariis, quae in provincia factae sunt, iusta ratione non claruerit erogatum, iniqua praesumptio modis omnibus corrigatur. [4] Hanc quoque partem non aestimes neglegendam, ut si hoc, quod tabularius a cubiculo nostro suscepit, rationabiliter non docetur expensum, ab iniusto retentatore reddatur. quid enim tam absurdum, nisi ut liberalitas nostra, quam universis proficere volumus, nunc a paucis furtivo compendio opprimatur? [5] Iudices quoque provinciae vel curiales atque defensores tam de cursu quam de aliis rebus illicita dicuntur possessoribus irrogare dispendia: quod te perquirere et sub ratione legum emendare censemus. [6] Antiqui barbari, qui Romanis mulieribus elegerunt nuptiali foedere sociari, quolibet titulo praedia quaesiverunt, fiscum possessi cespitis persolvere ac superindicticiis oneribus parere cogantur. [7] Iudex vero Romanus propter expensas provincialium, quae gravare pauperes suggeruntur, per annum in unumquodque municipium semel accedat: cui non amplius quam triduanae praebeantur annonae, sicut legum cauta tribuerunt. maiores enim nostri discursus iudicum non oneri, sed compendio provincialibus esse voluerunt. [8] Domestici comitis Gothorum nec non et vicedomini aliqua dicuntur provincialibus concinnatis terroribus abstulisse: quibus iustitia vestra in examinationem deductis, quicquid super hac parte inique gestum esse cognoverit, amotis dilationibus legaliter ordinabit. [9] His ergo ac talibus, quae ad utilitatem publicam vel provinciales pertinent, sub omni ratione discussis ea te per omnia volumus agere, quae nostrae mansuetudini non debeant displicere. illud sane providentia nostra respexit, ut omnibus a te sollicita atque aequabili indagatione compertis polyptychi iubeantur ascribi: quatenus et testimonia vestrae fidei clareant et nulla posthac, quae abrogari volumus, semina fraudis iterentur.