# Variarum Libri XII 5.1.36-41

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.1.36 to 5.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.36

XVIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. [1] Utilitas publica sicut ad conservationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore cunctorum, quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid singulariter videatur impleri. facit enim unde commendetur et reliquis, qui tamen et sibi se profuisse cognoscit. pridem igitur nos iussisse meministi, ut per domum nostram navigandi quaererentur artifices. [2] Quos deo auxiliante provisos ad Ravennatem urbem die iduum Iuniarum praecipimus incunctanter occurrere, ut adventus eorum constructioni navium opportune videatur offerri, ne res divisae generare sibi videantur aliquam tarditatem et parum sit unam perficere, nisi contingat utramque procurare. [3] Si qua etiam per ripam fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint reperiri, artificibus huic operi a magnifico viro Abundantio praefecto praetorio deputatis abscidendi sit permissa licentia. volumus enim hoc exemplum a nostris praediis incohare, ut nulli gravis sit iussio, quae constringit et principem. XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX. [1] Maiora sibi facit credi, quisquis efficaciter iniuncta peregerit, quia indubitanter illi aliquid committitur qui optime comprobatur, et honestum suffragium est secundi iudicii documentum prionis. atque ideo ordinatione magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad illam provinciam te iubemus excurrere, ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora praecepta provisos nautas ad urbem Ravennatem die iduum Iuniarum deo auxiliante festinare compellas, quatenus nulla tarditas tam praeclaris iussionibus afferatur. cave ergo ne te venalitas maculet aut neglectus turpis involvat et tam magnae rei supra te ruentis pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar extiteris. XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX. [1] Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus, ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, sive in domo regia seu in privata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate procurari, quia nulli grave credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi utilitate praeparatur. [2] Verum ita volumus te iniuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem studiose videatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae causa praesumantur. non exquiratur aliqiud a domino, quod postea publico non dicatur acceptum. ligna silvestria iubemus caedi, non aliquid de alienis facultatibus violenter abscidi. talia nobis prosunt, qualia nostros gravare non possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere. [3] In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam saepibus cursum fluminis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse. quod te volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra praesumere, sed inviolati alvei tractus navium relinquatur excursibus. scimus enim retibus, non saepibus esse piscandum. nam hinc quoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat pervenire.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
