# Variarum Libri XII 5.1.46-51

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.1.46 to 5.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.46

XXIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX. [1] Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem virum comitem VViliarium aestimavimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus exercitus. ostentent invenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere virtutis. Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consuevit in otio. atque ideo illustrem magnitudinem vestram eis annonas et navigia secundum consuetudinem praebere censemus, quatenus iuvante deo quo directi sunt debeant pervenire. vestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuvante deo incohatur. XXIIII. EPIPHANIO V. S. CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE THEODERICUS REX. [1] Iohanna Andreae quondam iugali suo successisse legis munere perhibetur, quae intestata nullis existentibus proximis luce dicitur esse privata. cuius substantia a diversis nullo legitimo iure suffultis usurpatione voluntaria suggeritur possideri, et quia caduca bona fisco nostro competere legum cauta decreverunt, ideo te praesentibus oraculis ammonemus, ut huius rei veritate discussa, si re vera, ut ad nos perlatum est, nullus ei aut testamento heres extitit aut proximitatis iure successit, fisci nostri eam facies compendiis aggregari: quando innocentiae nostrae professio est iusta compendia non neglegere, apud quem calumnia numquam locum potuit invenire. [2] Rogari enim in talibus causis, non fraudari principem decet, quia neglegentiae vitium est praesumptiones relinquere, quas iura praecipiunt amputare. si quid autem contra reppereris, quietos dominos habere patieris, quia magis illa nostra sunt patrimonia, quae a subiectis legitime possidentur. XXV. BACAUDAE V. S. THEODERICUS REX. [1] Fessos annos munificentia nostra corroborat, dum aetatem occiduam penuriae non facit detrimenta sentire. iuvenum siquidem virtus praesumptione laboris animatur: sola senum vita est quietis invenisse remedia. atque ideo tua supplicatione permoti designati tribunatus curam in Mediolanensi urbe diligentissime peragendam ad te decernimus pertinere ita, ut, quod est in rei publicae militia novum, donec vixeris, numquam tibi successorem tribuat cuiusquam plectenda praesumptio, quatenus in exhibendis voluptatibus officii huius cura, mansuetudinis nostrae beneficio, iugiter perfruaris, habens in utroque, quod tuam consoletur aetatem, loci commodum et laetitiam voluptatum.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
