Latin
5.1.52 to 5.1.57
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.1.52-57
Not analysed yet
XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. [1] Quamvis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur, quia maiora de conspectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. nam paene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur nec sub aliquo honore vivit, quem regis sui notitia non defendit. [2] Et ideo praesenti iussione mandamus, ut octavo iduum Iuniarum die deo auxiliante ad praesentiam nostram venire debeatis: qui sollemniter regalia dona suscipitis, si venire protinus festinatis. illud tamen necessario commonentes, ut venientium nullus provenire possit excessus, ne possessorum segetes aut prata vastetis, sed sub omni continentia properantes de custodita disciplina grata nobis esse vestra possit occursio, quia ideo exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas. XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. [1] Consuetudine liberalitatis ragiae commonemur, ut Gothis nostris debeamus sollemnia dona largiri. et ideo devotio tua millenarios provinciae Piceni et Samnii sine aliqua dilatione commoneat, ut eos, qui annis singulis nostrae mansuetudinis praemia consequuntur, pro accipiendo donativo ad comitatum faciat incunctanter occurrere, quatenus, qui bene nobis meriti fuerint, maiore munificentia gratulentur. [2] Inculpabiliter enim necesse est vivat, qui suam praesentiam novit principibus offerendam: bonos enim laus, malos querela comitatur. decet etiam nos sub hac occasione singulorum facta perquirere, ut nulli possit perire quod fecit in acie. nam si semper consuetudinarias res expectet exercitus, virtutem non potest amare neglectus. trepidus discat ad iudicem venire, qui se non meminit aliquid audacter egisse: ut melius possit hostibus violentus insurgere, qui nostrae mavult imputationis vulnera declinare. XXVIII. CARINO V. I. THEODERICUS REX. [1] Habent hoc gloriosum praeiudicium bonarum merita personarum, ut otio torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio vestro satisfacientes, quam quod vos necessarios esse credidimus, iussis praesentibus evocamus, quatenus et viris nobilibus obsequia nostra decorentur et quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus.