# Variarum Libri XII 5.1.58-63

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.1.58 to 5.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.58

XXVIIII. NEUDI V. I. THEODERICUS REX. [1] Movit nos quidem Anduit fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit virum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoveat visa quam audita calamitas. is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinavit, ut quem videre non poterat, saltem clementiae suavitate sentiret. clamat enim sibi Gudila vel Oppane incognitam suo generi condicionem servitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus. [2] Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a vero domino debuisset expelli. novus ambitus talem quaerere, quem possis horrere servumque dicere, cui debeas divina consideratione servire. adiciens enim huiusmodi calumnias Pitziae comitis celebratae opinionis viri sibi examinatione summotas, nunc autem infirmitatis suae mole compressum manu vindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere. [3] Sed nos, quorum est proprium inter pares se dispares aequabilem iustitiam custodire, praesenti iussione decernimus, ut, si in iudicio supra memorati quondam Pitziae se probavit ingenuum, calumniantes protinus amovete: nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel convictos decuerat sua vota damnare. XXX. GUDUIN V. S. THEODERICUS REX. [1] Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta iure delegamus, quia non tantum armis quantum iudiciis vos effici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum deo propitio Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi servilia a vobis causantur iniungi, quae nec ipsos deceat perpeti nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua dilatione facias amoveri, ne ad nos exinde ulterius querela revocetur et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragere, quae nos delectet audire. XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX. [1] Thomas vir clarissimus intra Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo indictionum octavae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae quantitatem debere conqueritur. et quia utilitatem publicam diuturna non convenit ludificatione differri, ideoque devotio tua praesentia decreta suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium vel reliquos, quos brevis subter adnexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat, ut, si eos non per calumniam, sed manifestos re vera fisco constiterit esse debitores, summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant. [2] Providendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium. qui vero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens te imminente conveniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita salvis legibus impleatur.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
