# Variarum Libri XII 5.1.64-67

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.1.64 to 5.1.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.64

XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. [1] Adiit nos innumeris vicibus Patzenis repetita conquestio, qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula coniuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse caede laceratam, ita ut solo beneficio desperationis evaderet, cum non plagis fessa, sed iam crederetur extincta. hanc nos, si tamen vera est, in femina quam maxima mirantes audaciam, transire non patimur impunitam. [2] Atque ideo decretis te praesentibus ammonemus, ut, si factum evidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas, quatenus ex eadem causa ad nos querela iusta non redeat. et legibus noveris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. [3] Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse volueris, summoto dilationis obstaculo ad comitatum nostrum cum supra dicta coniuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione vindictam aut de mulieris improbitate victoriam. XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS REX. [1] Gravis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio. qui se in expeditione Gallica constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem eius Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in iniuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum. haec nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. nam quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium salute pugnaverit? [2] Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum genus: quod, si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam coniunctionis non repetit, quam reliquit: fidem servat, dum laudem pudoris ignoret, et moribus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis gloriatur conversatione. [3] Mulierum se, pro dolor! vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis imponit, terror maritalis extorquet. perierunt profecto mores, si nec illis comparari possunt, quae ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere et rerum veritate discussa, sicut iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur, quia defensorem rei publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti sunt. [4] Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui temptaverunt legibus inimica. sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium, quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
