Latin
5.1.86 to 5.1.89
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.1.86-89
Not analysed yet
XLIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX. [1] Quamvis a diversis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus aut filias deo nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare praeconium, vestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae vestrae parem, quae non tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. [2] Sed stupeo vos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foveretur, adiunctus est, in vestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad vos viribus destitutus privatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamvis deo iuvante laedere nihil possit, tamen animum vestrae cogitationis aperuit. [3] Quid expectent extraneorum iura, si sic meretur affinitas? nam si causa misericordiae susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est, non oportuerat cum divitiis ad aliena regna transmitti, quae ne vobis redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. ubi est, quod tanta lectione saginatus alios solebas docere de moribus? hoc si voluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere, quia nec fratrem permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri. [4] Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus, ut hanc iniustitiam deliberatio vestra pertractet, ne parentum nostrorum animus causis evidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem videatur irrumpere. graviter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde proveniat dolus, unde credebatur auxilium. quaedam vero per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa oporteat, providentia vestra reponat, quia non est leve prudentes viros in pacis constituta peccare. XLIIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX. [1] Ostendisti, prudentissime regum, post erroris eventum sapientibus subvenire posse consilium nec pertinaciae vitium vos amare, quod brutis hominibus videtur accidere. obligastis animum meum tanta vos in melius celeritate mutando. nam cum rex satisfacit, quaelibet dura dissolvit, quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia. [2] Nuper vobis obiecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum: sed vos nobilitatis vestrae memores et honoris actum rei nobis sub veritate declarastis. unde non fuit sic vituperabile hominem pravis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. ille enim, qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana violare. [3] Cui laudi vicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes sincerem purgationem pura mente suscepimus. sed auri transmissi munera non tenemus, ut et ipsi intellegatis causam per iustitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire venalitas. fecimus utrique regalia: sic nos superavimus tyrannicam cupiditatem, sicut et vos vicisse constat errorem. redeant ad cubiculum vestrum munera, quorum tantum oblatio videtur esse gratissima. neglegatur aurum, ubi electum est conscientiae praemium: patiatur aliquando repulsam, quod semper avaris regibus imperabat. eat nunc actus isto per gentes carum parentem non excusasse culpam et laesos animos respuisse pecuniam. [4] Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. intellegant parentes tales fuisse qui studio avaritiae causas sibi nequiverint excitare. omnia siquidem superavit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est abnegare. recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. estote nunc ad similia cauti, ad ventura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis. quapropter illo et illo legatis vestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cuius nobis animos validissime cognoscimus esse sociatos.