# Variarum Libri XII 5.224-229

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.224 to 5.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.224

Mulierum se, pro dolor! vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet. poena legis imponit, terror maritalis extorquet. pcrierunt profecto mores, si nec illis comparari possunt, quae ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere et rerum veritate discussa, sicut iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur, quia defensorem rei publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti sunt. Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui temptaverunt legibus inimica. sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium , quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur. XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. a. 523/526 Frontosum sui nominis testem frequenti nobis insinuatione suggestum est pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem. quem a diversis iudicibus fecimus iusta examinatione perquiri, ne forsitan, ut assolet, eum non veritas, sed infamaret invidia. ille omnia confessus reddere se posse constituit, si ei largae praeberentur indutiae: quibus frequenter emensis immemor promissionis suae ad constituta semper imparatus occurrit, fugere quidem nescius, sed suae sponsionis ignarus, obliviosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur. mutat verba, variat constituta nec in una dicti sui qualitate contentus diversis imaginibus immutatur. Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae parvorum serpentium formae consimilis aureo tantum capite et reliquis membris subalbentis prasini colore distinguitur. haec quotiens humanos aspectus incurrerit, dum ei fugiendi velocitas denegatur, nimia timiditate confusa colores suos multifaria qualitate commutat, ut modo veneta, modo blattea, modo prasina, modo possit cyanea reperiri. unde mirum est in una superficie tot diversa conspicere. Quam non immerito pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur immobilis. nam quod modo videris, mox aliud ibi, si amplius intuearis, advertis: sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
