Latin
5.235 to 5.241
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.235-241
Not analysed yet
XXXVI. STARCEDIO V̅ ·S̅ ·THEODERICUS REX. a 523/526 Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam vitam vix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris. atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignaviae culpa, quem excusat miseranda calamitas. Sed sicut tibi remissam vitam concedimus, ita te donativo praesenti auctoritate privamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus. fruere igitur secura vita a diversorum insidiis nostro munimine liberatus. nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt iure reverendi. nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro iudicio meretur absolvi. XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. a 523/526 Libenter annuimus quae sine legum iniuria postulantur, maxime cum pro servanda civilitate nec illis sunt neganda beneficia iustitiae, qui adhuc in fide noscuntur errare, atque ideo discant rerum bonarum suavissimum saporem, ut, qui humanam iustitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant divina iudicia cogitare. Proinde quoniam nonnullorum vos frequenter causamini praesumptione laceratos et quae ad synagogam vestram pertinent perhibetis iura rescindi, opitulabitur vobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio, quatenus nullus ecclesiasticus, quae synagogae vestrae iure competunt, violentia intercedente pervadat nec vestris se causis importuna acerbitate permisceat, sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conversatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec vos quod ad praefatae ecclesiae ius vel religiosas certe personas legibus pertinere constiterit, inciviliter attrectare temptetis. Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio eo, quo cunctis, vobis iure servabitur nec commodalia vos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia, ut hac pietatis nostrae defensione muniti petitio vestra ab illicitis se liberatam gratuletur incommodis. concedimus quidem clementiae nostrae consuetudine quae rogastis: sed quid, Iudaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem invenire non possis?