# Variarum Libri XII 5.242-246

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.242 to 5.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.242

XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX. a. 523/526 Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante incorrupta servetur et vobis leve sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. nam quae nunc virgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae modo facili avulsione dirimuntur, postea vix securibus icta succumbunt. atque ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris evadatis incommoda. haec est enim civilis eversio, sine oppugnatione discidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum, Quapropter omnem silvam, quae parietibus inimica consurgit, de Ravennati forma iubemus radicitus amputari, ut signini alvei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc piscinae vitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae diluat aqua, non inquinet, post quam lavari continuo non sit necesse. additur etiam quod, si ad potandum unda suavis influxerit, omnia nostro victui redduntur accepta, quando humanae vitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non habetur. nam si lavari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum. XXXVIIII. AMPELIO V̅ · I̅ · ET LIVVIRIT V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. a 523/526 Decet provincias regno nostro deo auxiliante subiectas legibus et bonis moribus ordinari, quia illa vita vere hominum est, quae iuris ordine continetur. nam beluarum ritus est sub casu vivere: quae dum rapiendi ambitu feruntur, inprovisa temeritate succumbunt. agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola, quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amoenetur. sic quies suavissima populi et dispositio tranquilla regionum praeconium probatur esse regnantum. Multorum itaque querela comperimus in provincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, vitas hominum vaga praesumptione populari et levium occasione causarum subire multos interitum. sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti vix potuissent cadere sub necessitate bellorum. dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum suggeruntur provincialium subiacere fortunae. quod genus evidentis est praedae pro illius voluntate dare, qui ad suum commodum amplius festinat exigere.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
