# Variarum Libri XII 5.247-253

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.247 to 5.253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.247

Cui rei nos regali providentia succurrere cupientes sublimitatem vestram per universam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam, ut sub ordinationis vestrae novitate inveteratae possit consuetudini nil licere. verum ut more medicorum saevioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi maius noscitur esse periculum. Homicidii scelus legum iubemus auctoritate resecari: sed quantum vehementior poena est, tanto eius rei debet inquisitio plus haberi, ne amore vindictae innocentes videantur vitae pericula sustinere. pereant itaque soli nocentes in correctione multorum, quando et hoc pietatis genus est coercere infantiam criminis, ne iuvenescat augmentis. Exigentes vero assem publicum per gravamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum, ut non tam exactio quam praeda esse videatur. sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quae vobis in praesenti data est, universas functiones publicas iubemus inferri. quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in ipsa etiam trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprie datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum? Conductores domus regiae, quacumque gente sink editi, ad liquidum veritate discussa tantum decernimus solvere, quantum nostra praedia constiterit pensitare. et ne cuiquam labor suus videatur ingratus, solaria eis pro qualitate locatae rei vestra volumus aequitate constitui. non enim nostra, sed illorum rura dicenda sunt, si pro voluntate conducentis modus eveniat pensionis. Transmarinorum igitur canonem, ubi non parva fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, vos attonite iubemus exquirere atque statutum numerum pro virium qualitate definire, quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferant. Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inventos, in privatorum didicimus transisse compendium. qua praesumptione sublata pro virium qualitate functionibus publicis applicentur. Telonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi, sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes commerciandi licentiam aequabili ratione revocate, ne se tendat in vagum ambitiosa enormitas exigentium.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
