Latin
5.278 to 5.282
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.278-282
Not analysed yet
O miserae deceptionis errorem illam desiderasse colere, quae hominum morte placabatur! primum sibi per lucos et silvas agrestium populorum vota et venationibus dedita hanc triplicem deam falsa imaginatione finxerunt, ipsam in caelo Lunam, ipsam in silvis dominam, ipsam apud inferos Proserpinam esse firmantes. sed solum Erebi potentem non improbe forsitan aestimarunt, quando tali falsitate decepti in profundas vivi tenebras cum suis erroribus intraverunt. Hunc ludum crudelem, sanguinariam voluptatem, impiam religionem, humanam, ut ita dixerim, feritatem Athenienses primum ad civitatis suae perduxere culturam, iustitia permittente divina, ut ad irrisionem spectaculi perveniret, quod falsae religionis ambitus invenisset. Hoc Titi potentia principalis, divitiarum profuso flumine, cogitavit aedificium fieri, unde caput urbium potuisset. et cum theatrum, quod est hemisphaerium, Graece dicatur, amphitheatrum quasi in unum iuncta duo visoria recte constat esse nominatum: ovi specie eius harenam concludens, ut et currentibus aptum daretur spatium et spectantes omnia facilius viderent, dum quaedam prolixa rotunditas universa collegerat . Itur ergo ad talia, quae refugere deberet humanitas. primus fragili ligno confisus currit ad ora beluarum et illud, quod cupit evadere, magno inpetu videtur appetere. pari in se cursu festinant et praedator et praeda nec aliter tutus esse potest, nisi huic, quem vitare cupit, occurrerit. tunc in aere saltu corporis elevato quasi vestes levissimae supinata membra iaciuntur et quidam arcus corporeus supra beluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso velocitas ferina discedit. Sic accidit, ut ille magis possit mitior videri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione conpositis rotabili facilitate praesumens non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se reddens proximum, ut ora vitet ursorum: ille in tenuem regulam ventre suspensus invitat exitiabilem feram et nisi periclitatus fuerit, nil unde vivere possit adquirit: alter se gestabili muro cannarum contra saevissimum animal, ericii exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suum refugiens intra se collectus absconditur et cum nusquam discesserit, eius corpusculum non videtur. nam sicut ille veniente contrario revolutus in sphaeram naturalibus defensatur aculeis, sic iste consutili crate praecinctus munitior redditur fragilitate cannarum.