Latin
Liber Quintus.
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.296
Not analysed yet
Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. intellegant parentes tales fuisse qui studio avaritiae causas sibi nequiverint excitare. omnia siquidem superavit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est abnegare. recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. estote nunc ad similia cauti, ad Ventura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis. quapropter illo et illo legatis vestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cuius nobis animos validissime cognoscimus esse sociatos.