# Variarum Libri XII 5.94-98

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 5.94 to 5.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.94

Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes indicamus sucina, quae a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta. quae ad vos Oceani unda descendens hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat: sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. haec quodam Cornelio describente legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris suco defluens, unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere. Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purata vestris litoribus tradatur exposita. quod ideo iudicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos habere. proinde requirite nos saepius per vias, quas amor vester aperuit, quia semper prodest divitum regum adquisita concordia, qui, dum parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. aliqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus , per quos, quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus. III. HONORATO V̅ · T̅ · QUAESTORI THEUDERICUS REX. a. 524 ante Sept. 1 Usu quidem provenit bene meritos dona nostra suscipere: sed tu iure hereditatis principis tibi beneficia vindicasti. honorem fratris adipisceris, quia sapientia quoque germanus es. ab eisdem bonis non repellimus quem similem comprobamus. eant nunc parentes ac liberi et bonarum artium studia incitamento similitudinis aemulentur. novam in te fecimus legem parentes in amministratione succedere. hic provectus non adimitur et mutatur: quia licet persona subrogata sit, familiae tamen non deficit quod gratissimus germanus adquirit. O vere vestris meritis electi et auspicio nominis honorati! praesentiunt quaedam parentes positis in prole vocabulis et ut venturarum rerum cursus ex alto est imperio divinitatis, cogitatio praesagantis instruitur: loqui datur, quod nos sensisse nescimus, sed post casum reminiscimur quod ignorantes veraciter dixeramus.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
