Latin
5.99 to 5.103
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.99-103
Not analysed yet
Tali igitur omine Decoratus evaluit: evaluit, inquam, ac se honoribus palatinis iudicio nostro laudatus immiscuit, dignitatem sumens quam solemus dare prudentibus, hoc plane supra ceteros adipiscens, quod potuit emergere post electos. sub genii nostri luce intrepidus quidem, sed reverenter astabat, opportune tacitus, necessarie copiosus, curarum nostrarum eximium levamen, et cum potestatis nostrae gratia ditaretur, morum magis laude contentus mediocribus se potius exaequabat . vivit apud nos recordatio bonorum, quia fides hominis nescit cum morte deficere. secreta nostra, quasi oblivisceretur, occuluit: iussa. quasi scriberet per ordinem, retinuit, sine avaritia serviens et gratiam nostram summa cupiditate perquirens . Divertimus quidem ad bene meriti laudes, sed compendio sermonis assumpti, cum illum referimus, te docemus. fuit nimirum gratus, quod apud nos et post fata esse non desinit: tristes quaerimus quem nos amisisse dolemus. sed acerbum casum mitigat, quod ei vicaria virtute succedis, quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum invenisse cognoscit. non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam magna praeconia. tu Decoratus ex illo es, ille Honoratus ex te est. adunent se merita, quando se iunxere sic nomina. Nam de te iustius credimus meliora, qui sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris, quando te praecedentis bona licet eligere et nova cumulare. atque ideo ab indictione tertia quaesturae te dignitate subvehimus facimusque nostri consilii claritate vivere Honoratum, ut esse nunc incipias ,quod ante vocabaris. age nunc inhaerendo iustitiae, ut, qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi probatissimo conferamus. IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. a 524 ante Sept.1 Certum est, patres conscripti, prudentibus viris vestrum florere consilium: sed et hoc probatur egregium, quod vobis permiscetur dignitas litterarum. omnes enim, quos ad quaesturae culmen evehimus, doctissimos aestimamus, quales legum interpreter et consilii nostri decet esse participes: dignitas, quae nec divitiis nec solis natalibus invenitur, sed tantum eam doctrina cum coniuncta potest impetrare prudentia. nam licet in aliis honoribus beneficia conferamus. hinc semper accipimus. est nimirum curarum nostrarum felix portio: ianuam nostrae cogitationis ingreditur: pectus, quo generales curae volvuntur, agnoscit.