# Variarum Libri XII 6.1.32-35

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 6.1.32 to 6.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.1.32

XVI. FORMULA NOTARIORUM. [1] Non est dubium ornare subiectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. publicum est quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint deo auxiliante perfecta. quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci. [2] Regis consilium solos decet scire gravissimos. imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. assit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decent verba deponi. [3] Sed quoniam te probatis moribus institutum venatrix bonae conversationis sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter pervenias summitatem. honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste videtur et curiam Libertatis intrare. [4] Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut, si quoquo modo ad illustratum vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter adquisita. animari debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se gaudent invenisse summates. XVII. FORMULA REFERENDARIORUM. [1] Quamvis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dinoscitur. per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita solvamus. [2] Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi aut minime tantis clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. [3] Arduum est trepidantium dicta componere et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. nobis plerumque audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio nostro subiaces, dum alienas causes explanare contendis. [4] Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et veritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. [5] Quapropter illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis accipere. nostra sic probatis, si iusta redicitis. amate quod nos glorificat. sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. ad summum tales vos esse cupimus, ut etiam per vos iudices corrigamus. peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
