Latin
6.1.4 to 6.1.7
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.1.4-7
Not analysed yet
II. FORMULA PATRICIATUS. [1] Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum familia Iovi noscitur fuisse dicata, ut summi dei, sicut putavere, cultura locum primarium possideret. sed quia vos aliquid habere decebat eximium et nomen ipsum patribus magna se vicinitate iungebat, superstitione derelicta ad vestrum coetum optima condicione migravit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat convenire. [2] Sic ex augurali familia reges quoque legitis institutos, non iniuria, quia decuit a tali proposito venire qui publica poterat iura tractare. hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum vacaret, nihil iurisdictionis habens et iudicantis cingulum non deponens. in quo felicitas perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur: nam mox ut datus fuerit, in vitae tempus reliquum homini fit coaevus: ornatus individuus, cingulum fidele, quod nescit ante deserere quam de mundo homines contingat exire. [3] Credo ad similitudinem pontificatus, unde venerat, rem fuisse formatam: qui sacerdotium non deponunt, nisi cum vitae munera derelinquunt. additur quod leges tantam illis reverentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra specialiter a principe caveatur. quod constat ratione probabili constitutum, ut qui amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, vilissimam condicionem cum subditis non haberet. [4] Praefectorios et aliarum dignitatum viros praecedit, uni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. proinde necessario laudatam intellege dignitatem, ne aut nos parum dedisse videamur aut tu neglegentius tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaveris. quapropter ab illa indictione nostro munere sublevatus patriciatus culmen ascende, quod quidam iuridicorum a patribus dictum esse voluerunt, facturus omnia quae tantam reverentiam decent. nam quamvis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc quod expetas, si te probabiliter tractare contendas. III. FORMULA PRAEFECTURAE PRAETORIO. [1] Si honoris alicuius est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus et divinitati maxime probatur acceptus. nam cum Pharao rex Aegyptius de periculo futurae famis inauditis somniis urgeretnr nec visionem tantam humanum posset revelare consilium, Ioseph vir beatus inventus est, qui et futura veraciter praediceret et periclitanti populo providentissime subveniret. [2] Ipse primum huius dignitatis infulas consecravit: ipse carpentum reverendus ascendit: ad hoc gloriae culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non potuerat potentia dominantis. ab illo namque patriarcha et nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat vex praeconis, instruens iudicem, ne se patiatur esse dissimilem: merito, ut, cui tanta potestas potuit dari, videretur semper subtiliter ammoneri. [3] Quaedam enim huic dignitati et nobiscum iura communia sunt. exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna quantitate multat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, evectiones simili potestate largitur, vacantia bona proscribit, delicta provinciarum iudicum punit, verbo sententiam dicit. quid est, quod non habeat commissum, cuius est vel ipse sermo iudicium? paene est, ut leges possit condere, quando eius reverentia sine appellatione potest negotia terminare. [4] Ingressus palatium nostra consuetudine frequenter adoratur et tale officium morem videtur solvere, quod alios potuit accusare. potestate igitur nulla dignitas est aequalis. vice sacra ubique iudicat. nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit excepto officiali magistri militum: credo, ut vel illis aliquid antiquitas cederet, qui videbantur pro re publica bella tractare. curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. [5] In officio suo ius retinet singulare et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam provinciarum iudices non audeant in aliqua parte contemnere. officium plane geniatum, efficax, instructum et tota animi firmitate praevalidum, qui sic peragent iussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. militia perfunctis tribunorum et notarionum honorem tribuit et milites suos illis exaequat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus obsecundant. [6] Gratanter implemus quae ille constituit, cuius reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quae illum decrevisse cognoscimus. non inmerito, quando palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas, humanitates ipsis quoque iudicibus facit, legatos gentium voraces explet ordinationibus suis: et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista paene totum geritur, quicquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur. [7] Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem, quod prosperum nobis, utile rei publicae sit, ab illa indictione tuis umeris decenter inponimus, quam tu et ingenii virtute sustineas et summa fide tractare contendas. quae quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec triumphat. [8] Et ideo tantum lumen gloriae sit actionibus vestris, ut et palatio nostro fulgeat et in provinciarum longinquitate reluceat. par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria virtus assideat. tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi nihil humile abiectumque cogitares. considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur. [9] Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. praesul mirabilis partem non habet cum delictis, qui nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel otiosus incurrit. nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem.