# Variarum Libri XII 6.1.44-47

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 6.1.44 to 6.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.1.44

XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE. [1] Regalis est providentiae tales iudicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisisse. non enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. falsus enim dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia subeuntur. et ideo maiore cura tractanda sunt, unde invidia plus timetur. [2] Proinde per indictionem illam comitivam tibi Syracusanae civitatis propitia divinitate concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse cognoscis. de proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus, unde ad nos difficile veniri posse sentimus. habes quae te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris. [3] Militum tibi numerus nostris servit expensis. redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatus est. exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis et armorum pompa decoraris. verum inter haec civilem cogita disciplinam. non permittas milites esse possessoribus insolentes. annonas suas sub moderatione percipiant: causis non misceantur extraneis. pro securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur armatum. privilegia dignitatis tuae nec volumus minui nec iubemus excedi. sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse. XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE. [1] Inter cetera vetustatis inventa et ordinatarum rerum obstupenda praeconia hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis amministrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri colligatur et causarum nodi iuris disceptatione solvantur. unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimus, qui facta veterum annuis sollemnitatibus innovamus. nam quid prodesset inventum, si non fuisset iugiter custoditum? [2] Exeunt a nobis dignitates relucentes quasi a sole radii, ut in orbis nostri parte resplendeat custodita iustitia. ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem provincialium colligamus. messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, nisi ut subiecti non videantur aliquid irrationabiliter perdidisse. [3] Et ideo ad comitivam te Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut civilia negotia aequus trutinator examines tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te illi populo vel in levi culpa facile displicere cognoscas. urbs ornata multitudine civium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam vitam te ibidem invenisse diiudices, si nullis amaritudinibus miscearis. praetoria tua officia replent, militum turba custodit. considis geniatum tribunal: sed tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. [4] Praeterea litora usque ad praefinitum locum data iussione custodis. tuae voluntati parent peregrina commercia. praestas ementibus de pretio suo et gratiae tuae proficit quod avidus mercator adquirit. sed inter haec praeclara fastigia optimum esse iudicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur habitare. factum tuum erit sermo civitatis, dam per ora fertur populi, quod a iudice contigerit actitari. [5] Habet ultionem suam hominum frequentia, si loquatur adversa, et de iudice iudicium esse creditur, quod multis adstipulationibus personatur. contra quid melius quam illum populum gratum respicere, cui cognosceris praesidere? quale est perfrui favore multorum et illas voces accipere, quas et clementes dominos delectat audire! nos tibi proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem delectet augere.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
