Latin
6.1.48 to 6.1.52
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.1.48-52
Not analysed yet
XXIIII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE. [1] Tributa quidem nobis annua devotione persolvitis: sed nos maiore vicissitudine decoras vobis reddimus dignitates, ut vos ab incursantium pravitate defendant qui nostris iussionibus obsecundant. erit nostrum gaudium vestra quies: suave lucrum, si nesciatis incommodum. degite moribus compositis, ut vivatis legibus feriatis. quid opus est quemquam facere, unde poenas possit incurrere? quaerat iudex inter vos causas et non inveniat. [2] Ratio motus vestros componat, qui rationales vos esse cognoscitis. improbis iudicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae conversationis accusat. atque ideo illi nos comitivam Neapolitanae civitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut vestra gubernatione laudatus alteram mereatur de nostro iudicio dignitatem. cui vos convenit prudenter oboedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus iudicem benignum faciat et mansuetus iudex gravissimum populum aequabili ratione componat. XXV. FORMULA (DE COMITE) PRINCIPIS MILITUM DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. [1] Omnes apparitiones habere decet iudices suos: nam cui praesul adimitur, et militia denegatur. sed nos, quibus cordi est locis suis universos ordines continere, indicamus illi comitivam Neapolitanam domino iuvante largitos, ut iudicibus annua successione reparatis vobis sollemnitas non pereat actionis. quapropter designato viro praestate competenter obsequium, ut sicut vos non patimur emolumentorum commoda perdere, ita et vos parendi debeatis priscam regulam custodire. Cassiodorus Christian Latin The Latin Library The Classics Page