# Variarum Libri XII 6.206-211

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 6.206 to 6.211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.206

Erigat ad laudem tuos animos, quod vocaris. non te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris. nam errores noxios vincere, vitia maculosa superare, et iste re vera editus est de moribus consulatus. nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina imposuerunt, dum continentiae magnae praesulem provinciis mitterent consularem. triumpha iura publica, largire iustitiam et ex fortiore parte imitari praevales , quem nominis proximitate contingis. pecuniis potest indigere mediocris, morum talenta non potest non habere, qui iustus est. Non pavescas largas consulum manus: habent et boni pauperes divitias suas. illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae visceribus continetur. quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde numquam nascitur paenitudo, quia nec tenuis efficeris cum plura concedis, quin immo tantum locupletior redderis, quantum te bona conscientiae sparsisse cognoscis. quapropter opinionis tuae laude pellecti per illam indictionem in illa provincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum. illa magis dilige, quae aequitatis iura commendant. Nomen tuum actionibus proba. consule fessis et tunc vere diceris consularis. sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere et agnoscis munera tibi copiosa provenire. hanc enim condicionem humanis actibus divina posuerunt, ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare. ignorantes accipiunt qui bene agunt, quia neccsse est ut, dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur. XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE. Omnino provide decrevit antiquitas iudices ad provinciam mitti, ne possit ad nos veniendo mediocritas ingravari. quis enim latronum ferret audaciam, si longe positam cognoscerent disciplinam? absolute poterat vis permissa grassari, si conquerens tardius crederetur audiri. sed quanto melius in ipsis cunabulis adhuc mollia reprimere quam indurata crimina vindicare! in compendium mittimus mala, si praesentia faciamus esse iudicia. quis enim audeat peccare, cum supra cervices suas districtionem cognoverit imminere?

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
