# Variarum Libri XII 6.217-224

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 6.217 to 6.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.217

XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE. Regalis est providentiae tales iudicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisisse. non enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. falsus enim dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia subeuntur. et ideo maiore cura tractanda sunt, unde invidia plus timetur. Proinde per indictionem illam comitivam tibi Syracusanae civitatis propitia divinitate concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse cognoscis. de proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus , unde ad nos difficile veniri posse sentimus. habes quae te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris. Militum tibi numerus nostris servit expensis. redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatus est. exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis et armorum pompa decoraris. verum inter haec civilem cogita disciplinam. non permittas milites esse possessoribus insolentes, annonas suas sub moderatione percipiant: causis non misceantur extraneis. pro securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur armatum. privilegia dignitatis tuae nec volumus minui nec iubemus excedi. sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse. XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE. Inter cetera vetustatis inventa et ordinatarum rerum obstupenda praeconia hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis amministrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri colligatur et causarum nodi iuris disceptatione solvantur. unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimus, qui facta veterum annuis sollemnitatibus innovamus. nam quid prodesset inventum, si non fuisset iugiter custoditum?

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
