Latin
6.232 to 6.235
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.232-235
Not analysed yet
Ratio motus vestros componat, qui rationales vos esse cognoscitis . improbis iudicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae conversationis accusat. atque ideo illi nos comitivam Neapolitanae civitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut vestra gubernatione laudatus alteram mereatur de nostro iudicio dignitatem. cui vos convenit prudenter oboedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus iudicem benignum faciat et mansuetus iudex gravissimum populum aequabili ratione componat. XXV. FORMULA (DE COMITE) PRINCIPIS MILITUM DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. Omnes apparitiones habere decet iudices suos: nam cui praesul adimitur, et militia denegatur. sed nos, quibus cordi est locis suis universos ordines continere, indicamus illi comitivam Neapolitanam domino iuvante largitos, ut iudicibus annua successione reparatis vobis sollemnitas non pereat actionis. quapropter designato viro praestate competenter obsequium, ut sicut vos non patimur emolumentorum commoda perdere, ita et vos parendi debeatis priscam regulam custodire.