Latin
6.55 to 6.61
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.55-61
Not analysed yet
Hinc tanta largitas profluebat, ut illa dextera, quae sanguinem copiose fuderat hostium, vitae auxilium civibus manaret irriguum. sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. in argumentum etiam publicae gloriae solvebat famulos iugo servili, qui libertatem tantae dederat civitati. Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum et vos gaudia dignitatum. palmatae siquidem vestrae nostrae probantur esse victoriae et prosperrimae condicionis eventu vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis, atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus. Finge vastos umeros vario colore palmatae, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios etiam calceis auratus egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos post maximos labores assumimus imperantes. Rem victoriarum agitis, qui bella nescitis: nos iuvante deo regimus, nos consulimus et vestrum nomen annum designat. vicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis et dominationis taedia non habetis. quapropter erige confidentiam mentis tuae: consules esse magnanimos decet. opes privatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decrevisti. Hinc est enim, quod alios iudices etiam non rogantes evehimus, consules autem sperantes tantummodo promovemus, ut soli ad has largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis esse cognoscitis. alioquin onera essent potius, non honores, si supra vires aliquid inponeremus invitis. fruere igitur decenter optatis. hic est ambitus qui probatur. esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus. II. FORMULA PATRICIATUS. 511 a. 511 Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum familia Iovi noscitur fuisse dicata, ut summi dei, sicut putavere, cultura locum primarium possideret. sed quia vos aliquid habere decebat eximium et nomen ipsum patribus magna se vicinitate iungebat, superstitione derelicta ad vestrum coetum optima condicione migravit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat convenire.