Latin
6.67 to 6.71
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.67-71
Not analysed yet
Ipse primum huius dignitatis infulas consecravit: ipse carpentum reverendus ascendit: ad hoc gloriae culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non potuerat potentia dominantis. ab illo namque patriarcha et nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat vox praeconis, instruens iudicem, ne se patiatur esse dissimilem: merito, ut, cui tanta potestas potuit dari, videretur semper subtiliter ammoneri. Quaedam enim huic dignitati et nobiscum iura communia sunt. exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna quantitate multat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, evectiones simili potestate largitur, vacantia bona proscribit, delicta provinciarum iudicum punit, verbo sententiam dicit. quid est, quod non habeat commissum, cuius est vel ipse sermo iudicium? paene est, ut leges possit condere, quando eius reverentia sine appellatione potest negotia terminare. Ingressus palatium nostra consuetudine frequenter adoratur et tale officium morem videtur solvere, quod alios potuit accusare. potestate igitur nulla dignitas est aequalis. vice sacra ubique iudicat. nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit excepto officiali magistri militum: credo, ut vel illis aliquid antiquitas cederet, qui videbantur pro re publica bella tractare. curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. In officio suo ius retinet singulare et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam provinciarum iudices non audeant in aliqua parte contemnere. officium plane geniatum, efficax, instructum et tota animi firmitate praevalidum, qui sic peragent iussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. militia perfunctis tribunorum et notariorum honorem tribuit et milites suos illis exaequat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus obsecundant. Gratanter implemus quae ille constituit, cuius reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quae illum decrevisse cognoscimus. non inmerito, quando palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas, humanitates ipsis quoque iudicibus facit, legatos gentium voraces explet ordinationibus suis: et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista paene totum geritur, quicquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur.