# Variarum Libri XII 6.72-78

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 6.72 to 6.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.72

Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem, quod prosperum nobis, utile rei publicae sit, ab illa indictione tuis umeris decenter inponimus, quam tu et ingenii virtute sustineas et summa fide tractare contendas. quae quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec triumphat. Et ideo tantum lumen gloriae sit actionibus vestris, ut et palatio nostro fulgeat et in provinciarum longinquitate reluceat. par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria virtus assideat. tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi nihil humile abiectumque cogitares. considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur. Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. praesul mirabilis partem non habet cum delictis, qui nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel otiosus incurrit. nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem. IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. a. 511 Cum de dignitate commissa laus semper iudicis aestimetur et potior habendus est quam sunt illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma committi. grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus iudicare. senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem, quem mundus suspicit iura condentem: eoque fit ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedieanda, ut optent se legibus teneri, quae ab ipsis sciuntur potuisse constitui. quae res pro parte nobis absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui iudices nos habemus. Respice tot doctos viros et considera, quale sit his aliquid dicere nec erroris verecundiam formidare. de talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te iudicem honoratae congregationis agnoscant. consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa Libertatis aula reverendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
