Latin
6.90 to 6.96
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.90-96
Not analysed yet
Ad te enim provinciae sua vota transmittunt: a te senatus iuris quaerit auxilium: a te docti probantur expetere quod noverunt, et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla mordearis invidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est principi, non potest convenire quaestori. exerce potestatem principis condicione subiecti. sic ore nostro glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis iudicibus redditurum, ubi aut culpabilis vicissitudinem recipit aut boni propositi gloriam laudatus adquirit. VI. FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS. Reverendum honorem sumit, quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit et in nomine cognoscitur, quid sit de moribus aestimandum . ad eum nimirum palatii pertinet disciplina: ipse insolentium scholarum mores procellosos moderationis suae prospero disserenat. tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. sic nominis sui gravitate perfunctus ornat actibus principatum. Per eum Senator veniens nostris praesentatur obtutibus: ammonet trepidum, componit loquentem, sua quin etiam verba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire. aspectus regii haud irritus promissor, collocutionis nostrae gloriosus donator, aulici consistorii quasi quidam lucifer: nam sicut ille venturum diem promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit. causarum praeterea maximum pondus in eius audientiae sinibus optima securitate reponimus, ut eius curis fidelibus sublevati utilitatibus publicis vivacius occupemur. Veredorum quin etiam opportunam velocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuvat, beneficio celeritatis expediat. Per eum exteris gentibus ad laudem rei publicae nostrae ordinatur humanitas et nolentes redeunt, quos maerentes exceperit. per eum quippe nobis legatorum quamvis festinantium praenuntiatur adventus: per eum nominis nostri destinatur evectio et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur.