# Variarum Libri XII 7.1.18-21

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.18 to 7.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.18

VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. [1] Deliciosa magis quam laboriosa militia est in Portu Romano comitivae gerere dignitatem. illic enim copiosus navium prospectatur adventus: illic veligerum mare peregrinos populos cum diversa provinciarum merce transmittit et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est venientes evasisse periculum. his primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur et undis Tiberinis quasi per alvum vadunt quae ad commercia civitatis ascendunt. [2] Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas. nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? o inventa maiorum! o exquisita prudentium! ut quia longius a litore Roma videbatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum navium possideret. duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates tamquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas. eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. [3] Tu copiam facis, dum ingredientes iuste tractaveris. avara manus portum claudit et cum digitos attrahit, navium simul vela concludit. merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt. quapropter adversus ibi ventus est immoderata praesumptio: nam placidum mare damnat, qui undas cupiditatis exaggerat. unusquisque pro sollemnitate commonitus offerat voluntarium munus. Xenia sunt enim ista, non debita. a paucis accipit qui nimium quaerit: et sibi ipse nutrit vitae munera, qui moderatur oblata. [4] Sit tibi ergo cura praecipua non solum te abstinere, verum etiam cohibere praesumentium manus, quia non est leve in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare. quocirca per indictionem illam comitivae Portus te honore decoramus, ut sicut tibi dignitas dulces delicias amministrat, ita et tu honori opinionem laudabilem derelinquas. X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM. [1] Quamvis artes lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum vita vaga videatur efferri posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas, ut in totum non effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent. amministranda est enim sub quadam disciplina exhibitio voluptatum. teneat scaenicos si non verus, vel umbratilis ordo iudicii. temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis, et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis ignorant. student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum alienae laetitiae et condicione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire potius animas compulerunt. [2] Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui se nesciunt iuridica conversatione tractare. locus quippe tuus his gregibus hominum veluti quidam tutor est positus. nam sicut illi aetates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidae impensa maturitate frenandae sunt. age bonis institutis quod nimia prudentia constat invenisse maiores. leve desiderium etsi verecundia non cohibet, districtio praenuntiata modificat. agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. [3] Quapropter tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum. cum fama diminutis salva tua opinione versare. castitatem dilige, cui subiacent prostitutae: ut magna laude dicatur: 'virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur'. optamus enim ut per ludicram amministrationem ad seriam pervenias dignitatem.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
