# Variarum Libri XII 7.1.22-27

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.22 to 7.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.22

XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS. [1] Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia civitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. [2] Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam, civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil venale, nihil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis. commercia civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. definita serva quae iusseris, quia non est labor vendendi summas includere nisi statuta pretia castissime custodire. imples enim re vera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi nec caritate consumi. XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS. [1] Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur. [2] Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. non sit merces in potestate sola vendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus. opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur, ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse maiores. XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE. [1] Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum votum, quanto magis in Romana civitate videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela servandi, quali et cura videntur affixi, ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliae, sed sola deberet reverentia custodire. [2] Quid dicamus marmora metallis et ante pretiosa? quae si vacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere. ubi sunt exposita, quae facere potuerunt divitiae generales et labor mundi, quem inter ista deceat esse neglegentem? quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? [3] Qua de re per illam indictionem comitivae Romanae cum privilegiis et iustis commodis suis tibi concedimus dignitatem, ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus et insidiantes aut privatorum fortunis aut moenibus ad tuum facias venire iudicium et rei veritate discussa congruam subeant de legibus ultionem, quia iuste tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum foedant detruncatione membrorum faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati. [4] Officium tuum et milites consuetos noctibus potius invigilare compelle: in die autem civitas se ipsa custodit: vigilans enim studio non indiget alieno. furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur. statuae nec in toto mutae sunt, quando a furibus percussae custodes videntur tinnitibus ammonere. proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces iniungimus, securos honores postea conferamus.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
