# Variarum Libri XII 7.1.32-35

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.32 to 7.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.32

XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE. [1] Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. omnia enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. itaque antiquae consuetudinis morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. [2] Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes corum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos ignorasse. habetis igitur, supra dicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat et finire. et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis observare declaratur. quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat. XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS. [1] Gloriosum opus est servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum pracdictae Urbi proprio labore contulerit. dubium non est coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum. haec quantum ignis adustione dissolvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, harenacius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur: sine quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur. et ideo maius studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur optinere. [2] Quocirca industriam tuam multorum sermone celebratam ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur. privilegia vero loci tui nostris iussionibus rationabiliter vindicabis, ut maiora mereri possis, si bene tibi delegata compleveris.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
