# Variarum Libri XII 7.1.41-45

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.41 to 7.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.41

[1] Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur iniungere, quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis, ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur. ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. tuam enim tetigisset iniuriam, si alter eos titulos videretur exigere, quos ad te praeceperunt leges sacratissimae pertinere. XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR. [1] Quamvis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te iusserit pertinere, tamen, ne te multiplex occupatio praegravaret et impedimenta tibi faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere, quatenus cum eorum solacio intra kal. Martiarum diem ad illustrem virum illum comitem sacrarum largitionum sollemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si largitiones sacras per moram aliquam putaveris esse tardandas. ita ut te excipiendum esse non existimes, quem nos credidimus adiuvandum. nam si quid minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noveris facultatibus eruendum. XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS. [1] Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quaestus est actio sua, honor principalis iniunctio. similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. quapropter per indictionem illam ad illam vos provinciam iubemus accedere: ut cum iudice vel eius officio intra diem kal. Martiarum quae de binis et ternis quantitas sollemniter postulatur, ad comitis sacrarum scrinia, postposita dilatione, dirigatis, sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat nec possessor supra modum professionis exsolvat. et non dubitetis commonitionis nostrae periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem potuerimus agnoscere.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
