# Variarum Libri XII 7.1.46-50

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.46 to 7.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.46

XXIII. FORMULA VICARII PORTUS. [1] Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita. quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. qua de re modestiae tuae fama provocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. in parvis enim discitur, cui potiora praestentur. XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM. [1] Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus. cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum asserit excellentiam dignitatum. hoc etiam tui loci probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis pompa peragitur, totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur creditus, ut sine te nequeat esse perfectus. [2] Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est. tu vitem tenes improbis minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam perorantis fas est distringere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quin etiam totius actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur, postquam voluntas iudicis explicatur. age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris. [3] Itaque per indictionem illam ad illam te provinciam iubemus excurrere, ut mixtus iudicis officio competentia loco tuo peragas et qui princeps a nobis egrederis, nullis vilitatibus accuseris. reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur, et in moribus sentiatur. XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
