# Variarum Libri XII 7.1.51-53

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.51 to 7.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.51

[1] Invitat nos consuetudo sollemnis et vobis ornatum officii dirigere et pristinos ordines excubantium custodire. nostra enim laus est, si vos militia Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod videtur priscis sanctionibus convenire. sic enim Gothos nostros deo iuvante produximus, ut et armis sint instructi et acquitate compositi. hoc est, quod reliquae gentes habere non possunt: hoc est, quod vos efficit singulares, si assueti bellis videamini legibus vivere cum Romanis. [2] Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari. cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra iussione praestabis. debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari. XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM. [1] Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subiacere. sed humanae mentis felix illa condicio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus. [2] Quapropter interdum, iudices, ad blanda descendite. laboriosum quidem, sed non est impossibile iustitiam suadere mortalibus, quam ita cunctorum sensibus beneficium divinitatis attribuit, ut et qui nesciunt iura rationem tamen veritatis agnoscant. necesse est enim, ut, quod a natura conceditur, summonente iterum eadem suaviter audiatur. et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat et propria voluntate sentire. facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se possunt monitore compelli. [3] Propterea per indictionem illam in illa civitate comitivae honorem secundi ordinis tibi propitia divinitate largimur, ut et cives commissos aequitate regas et publicarum ordinationum iussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia senserimus.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
