# Variarum Libri XII 7.1.74-79

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.74 to 7.1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.74

XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS. [1] Optamus nobis deo auxiliante subiectos varia dignitatum praerogativa gloriari: desideramus probabile genus hominum inpressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unus quisque possit vivere, cum se honores reverendos cognoverit accepisse. sic enim et ad virtutis studia decenter ascenditur et a bonis civibus res publica plus amatur. atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conventibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut, si haec praedicabili conversatione tractaveris, in futurum praemiis melioribus augearis. XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS. [1] Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae vitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. grande siquidem vitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur. XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS. [1] Superfluum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est propositi universos communiter vindicare. sed quia securitatem tuam quorundam violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci, ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti potissimum conferamus. atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum adversariis tuis non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris protectione contendere. ita fit ut, truculentis viribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exaequatus. [2] Quapropter tuitionem tibi nostri nominis quasi validissimam turrem contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta nostra concedit auctoritas: ita tamen, ne, his praesumptionibus sublevatus, civile despicias praebere responsum et tu videaris insolens calcare iura publica, quem primitus detestanda premebat audacia. et quia ministros efficaces nostra debet habere praeceptio nec decet principem loqui quod non videatur posse compleri, praesentis beneficii iussione, adversus Gothos illa, adversus Romanos illa, facile te fides et diligentia custodivit: quia nemo laborat defendere quod timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. fruere igitur nostra clementia: beneficio laetare suscepto. nam si ulterius a quoquam sub incivilitate temptaris, tua de inimicis potius vota complebis.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
