# Variarum Libri XII 7.1.80-83

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.1.80 to 7.1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.80

XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIMIS FACIENDIS. [1] Aeternum est beneficium quod posteritatis fuerit favore collatum nec plus est conveniens regi quam si humanae praestet origini. in lucem quippe venturus casus suscipere non meretur adversos, ne ante gravamen districtionis incurrat quam gaudia supernae lucis inveniat. [2] Oblata itaque supplicatione depromis mulierem quam tibi placitus illigavit amplexus, beneficio nostro iugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur heredum. nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet dignumque unicuique videatur esse quod placuit, durum est ibi libertatem liberam non haberi, unde liberi procreantur. [3] Et ideo illam quae, sicut iure praecipitur, honestate non fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem et filios ex eadem coniuge, sive qui suscepti sunt sive qui sunt suscipiendi, heredum volumus iura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores futuros esse cognoscas. natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali securitate facimus esse carissimos. XLI. FORMULA AETATIS VENIAE. [1] Gloriosa est supplicatio, quae veniam quaerit aetatis: quando se gravitatem de moribus profitetur accipere, quam maturitatem vitae adhuc non contingit intulisse. minor nascendo grandaevus cupis esse consilio. ita quod in humanis rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. quapropter oblata supplicatione depromis, ut, cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur iure quod non potest utilitate titubare. hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere, libenter accipimus, quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter affectat. [2] Atque ideo, si id tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi iura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in his causis reverenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne cum opinioni praestare volumus, utilitatem supplicis laedere videamur. cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
