Latin
7.1.88 to 7.1.91
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.1.88-91
Not analysed yet
XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS. [1] Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere. hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem iacere videbatur incultum. atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario iure concedimus, praeter aes aut plumbum vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. age itaque ut per te decorem sumat quod neglectum incuriosa vetustate iacuerat, quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuae civitatis ornaveris, securus etiam ad quoslibet vel ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. quia tanto firmius unusquisque talia possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit. XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM. [1] Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inde certum sit iustum venire compendium, tributum illud possessionis in illa provincia constitutae ita quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates hiatus ille vastissimus functionis et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam videatur absumi, cuius utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo cultore praestetur. quapropter credimus te evadere posse nuditatem, si dominium huius ruris amiseris, cui iugis sterilitas de compulsoribus venit, ne condicione miserabili servias necessitati, cuius dominus esse meruisti. [2] Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae censuerunt, ut qui unius cespitis enormitate deprimitur nec alterius commodo sublevatur, moderatione habita ei debeat subveniri, magnitudini vestrae, cui cordi est cogitare iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est, tot solidos tributarios supradictae possessionis datis praeceptionibus ad eos quorum interest ita faciatis de vasariis publicis diligenter abradi, ut huius rei duplex vestigium non debeat inveniri, sed per saecula sine errore servetur quod una tantum summa concluditur.