# Variarum Libri XII 7.141-146

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.141 to 7.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.141

Actus tuus venatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc tenetur. furta magis in furibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis. praestigii genus est quod agitis, ut latronum versutias irretire possitis. facilius enim aestimamus sphingae aenigmata comprehendi potuisse quam raptoris fugacem praesentiam reperire. ille circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias quemadmodum potest capi, qui more venti nullo situ cernitur contineri? Vigila impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus et sicut illae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium. esto nunc ad iniuncta sollicitus. venalitas tibi non adimat quod concedit industria. nam licet haec sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi. privilegia quoque tua vel officii deputati ex nostra tibi auctoritate rationabiliter vindicabis, quia necesse est in tam magna civitate per diversos iudices agi, quod ab uno non potest explicari. VIII. FORMULA PRAEPECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS. Quamvis dignitate magni nominis prima fronte decoreris, quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabat alterius vilitate pollueret, tamen hinc intellegitur, quid sentire maiorum potuisset auctoritas, quando praefectos vigilibus appellare voluerunt qui pro generali quiete discurrunt. tibi enim commissa est fortunarum securitas, civitatis ornatus, utilitas omnium, scilicet ut contra domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem civium laedendum esse sentires. Custodi fortunas omnium. securus somnus te vigilante carpitur et molestia nulla sentitur. in pace positus sumis de nocturno fure victorias. tuis laureis mane civitas defensa laetatur, quae, dum captos respicit, tunc se occulto hoste caruisse cognoscit. cottidie triumphas, si bene vigilas, et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi iugiter latronibus famulatur inventis. o ducatum nimia civium affectione susceptum! assumes praedones inquirere, quos pro se dominus non valet invenire et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes aut admissa concludis.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
