Latin
7.178 to 7.184
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.178-184
Not analysed yet
Nam inter dimissorum festinationes anxias vix sufficit alter advertere quod te vivaciter contingit implere. negotiatorum operas consuetas nec nimias exigas nec venalitate derelinquas. sit modus qui non potest gravare laborantes, ut, cum res querelosas sine querimoniis egeris, maiora de nostro examine merearis. Proinde comitivam Ravennatem per illam indictionem tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis tuae privilegia subeas et labores. officium tuum aequitatis consideratione moderare. semper enim et laedendi et praestandi causas invenit, qui publicis actionibus adhibetur. sed quantum amministratio tua inter mediocres agitur, tanta debet aequalitate trutinari, quia illum potius expedit tenere mensuram, qui defectam noscitur gubernare substantiam. idonei damna vix sentiunt, tenues autem levi dispendio vulnerantur, quando vel mediocri iniuria totum videtur amittere, qui exiguum cognoscitur possidere. XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA. Romanae fabricae decus peritum convenit habere custodem, ut illa mirabilis silva moenium diligentia subveniente servetur et moderna facies operis affabris dispositionibus construatur. hoc enim studio largitas nostra non cedit, ut et facta veterum exclusis defectibus innovemus et nova vetustatis gloria vestiamus. Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum esse cognoscat. et quia iustis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum volumus pertinere quicquid decessores eius constat rationabiliter consecutos. videbit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas illas, auctorum suorum scilicet adhuc signa retinentes, ut quamdiu laudabilium personarum opinio superesset, tamdiu et similitudinem vivae substantiae imago corporis custodiret: conspiciet expressas in aere venas, nisu quodam musculos tumentes, nervos quasi gradu tensos et sic hominem fusum in diversas similitudines, ut credas potius esse generatum. Has primum Tusci in Italia invenisse referuntur, quas amplexa posteritas paene parem populum urbi dedit quam natura procreavit. mirabitur formis equinis signa etiam inesse fervoris. crispatis enim naribus ac rotundis, constrictis membris, auribus remulsis credet forsitan cursus appetere, cum se metalla noverit non movere. quid dicamus columnarum iunceam proceritatem? moles illas sublimissimas fabricarum quasi quibusdam erectis hastilibus contineri et sub tanta aequalitate concavis canalibus excavatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris iudices factum, quod metallis durissimis videas expolitum, marmorum iuncturas venas dicas esse genitales, ubi dum falluntur oculi, laus probatur crevisse miraculis.