# Variarum Libri XII 7.256-269

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.256 to 7.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.256

XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM. Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationem, ut, quibus nos constat dona conferre, nullam videantur itineris iniuriam sustinere, quando nec vobis morarum detrimenta faciunt et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? atque ideo humanitatem subter annexam vel ad equos capitum definitum illius gentis legatis sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas inremunerati non debeant pervenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quaelibet munerum magnitudo. XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri, quia domini recordatio concedit semper augmenta nec possunt esse principis vacua gratificationis indicia. quapropter ad comitatum nostrum iussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. Et ideo otii delectatione postposita ad illam diem ad urbem illam venire depropera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse iudicemus, cum te festinasse cognoscimus. desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quicquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et divino iudicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quod debeamus sentire concedit. XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR. Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit. aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro vestra gloria constat inventus, ad iniuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. invitamus quin immo desideria venientum, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregamus. XXXVI. FORMULA COMMEATALIS. Nemo dubitat homines suavi varietate recreari, quia in continuatione rerum magnum mentibus constat esse fastidium. dulcedo mellis, si assidue sumatur, horrescit : serena ipsa, quamvis magnopere desiderentur, iugiter adepta sordescunt: non immerito, quia dum sit homo commutabilis, naturae suae desiderat habere qualitates.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
