# Variarum Libri XII 7.289-297

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 7.289 to 7.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.289

Atque ideo, si id tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi iura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in his causis reverenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne cum opinioni praestare volumus, utilitatem supplicis laedere videamur. cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas. XLII. FORMULA EDICTI, AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT, QUI SAIONEM MERETUR. Frequenter saiones, quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus ingravatos. corruptum est, pro dolor! beneficium nostrum, crevitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus petentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. unde nobis necesse fuit remedio salubri votis pestiferis obviare, ne, dum pietatis studio ad aequabilia beneficia trahimur, subreptionum iniquissima patiamur. Atque ideo edictali programmate definimus, ut, quicumque contra violentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat forte saionem, officio nostro poenali se vinculo cautionis astringat, ut, si praecepta nostra eius inmissione plectibili is apud quem meretur excesserit, ipse poenae nomine det auri libras tot et satisfacere se promittat quaecumque adversarius eius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta. Nos enim cum reprimere inciviles animos volumus, praegravare innocentiam non debemus. saio autem, qui sua voluntate modum praeceptionis excesserit, donativo se noverit exuendum et gratiae nostrae, quod est damnis omnibus gravius, incurrere posse periculum nec sibi ulterius esse credendum, si iussionis nostrae, cuius executor esse debuit, temerator extiterit. XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM. Constat militiam bene geri, quae probatis moribus videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere, quod iudex eum admonere debuit: maxime cum ad patrimonia divinae domus talis mereatur accedere, ut detestabili cupiditate non possit accendi. deinde cum splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat et turpe sit illi misceri qui dignis moribus non potest approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci, ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis . avaritiam declina: fuge longius iniqua compendia. multo melius proficitur, si bonis operibus serviatur.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
