Latin
Liber Septimus.
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.313
Not analysed yet
Sed quamvis hoc vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam vel rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae vestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum veritate discussa, si aliter solvi nequeunt contracta ligamina, praedii sui, quod propria voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne vitio voracitatis imbutus facultates suas absorbere videatur esse permissus. constet apud vos probabilis causa damnorum, quoniam illi volumus subveniri qui duris necessitatibus probatur astringi: utrumque enim potest esse culpabile aut malis moribus frena laxare aut iustas iterum querelas excludere. quapropter provide vobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. a quibus enim urbium munia poterunt sustineri, si civitatum nervi passim videantur abscidi?